CAMELAUCIUM seu CAMELAUCUM

CAMELAUCIUM seu CAMELAUCUM
CAMELAUCIUM seu CAMELAUCUM
Macro est biretum Monachale Graecorum et Benedictinorum, cuius limbus binas appendices parabolicis figuris desinentes habet, quae faciei tempora contegunt; sed Benedictinorum sunt breviores. Suturae istiusmodi bireti in 4. partes aequales fiunt; quae aliquantulum elevatae quatuor crucis angulos exprimunt: cuiusmodi formâ Papale quoque biretum est, quod ex purpureo holoserico raso aestate, et villoso armellinâ pelle suffulto hieme Pontifex gestat. Vocis originem Leo Allatius inde arcessit, quod Camelorum pilis intexta essent haec. tegmina. Car. Macer vero a camauro: Est autem καμαρὶς, muliebre tegmen capitis, quô καμάριον, cerebri pars sic dicta, defenditur. Uti vero mitra, a feminis prisci aevi, ad caput Pontificium obnubendum transsata est, sic tiara, quae vulgo appellatur Triregnum Pontificis, Camaurum dicitur; a Camelaucio proin, quod inde nomen traxit, ut videtur, differens, vide infra in voce Epanoclistus. Recentiores Graeci vocant Camelephchi, sed ex eiusedm Allatii sententia de Hab. Monach. l. 3. c. 9. cucullum vocari deberet. Etiam vero Clericale biretum camelaucii formam antiquitus habuisse ex figuris sepublchralibus Macer laudatus colligit: sed processu temporis, inquit, solidâ telâ subsutâ, illi 4. anguli in modum crucis aliquantum erecti sunt, ad formam Clericorum Hispanorum Gallorumque; solis Italis unicô angulô summissô, tres in honorem SS. Triadis, elevantibus figuramque crucis nihilominus retinentibus, Sed et multae religiones in eadem Communione formam camelaucii priscam hodieque retinent, cum forma videl. verticalis crucis, absque solido telae fulcimento. Vide utrumque Macrum in Hierolex. Imo et inter varias diadematum species, quibus Imperatores usi Constantiopolit. sunt, Camelaucium quoque occurrit, prae coeteris, quô Constantini et successorum capita integuntur. Calyptrae simile est, quô totum ambitur caput, vel cassidi, apice τοῦφα dictô, decoratae: quam quidem ab ipso Constantino inventam esse, auctor est Prolemaeus Silvius in Laterculo, Constantinus Senior ---- diadema capiti suo, propter refluentes de fronte capillos (pro qua re saponis eiusdem cognominis ordinata confectio est) quô constringerentur, invenit. A Constantino ad successores eius usus transiit, cum aliquo tamen discrimine, ut ex duobus inprimis eius numismatibus, quorum uni inscriptum, SOLI INVICTO COMITI; alteri, VICTORIAE LAETAE PRINCIPUM: colligere est. Praeterquam enim, quod more cassidum, sub mento, Constantinianum illud diadema alligatur, qui imminet apex, diversus est ab eo, qui postmodum eidem calyptrae superponitur in successorum nummis. Quâ ex iis primus Constans Constantini M. filius conspicuus est, in numismate votivo, quod in clypeo scriptum exhibet, VOT. MAX. MULT. XL. etc. Vide Car. du Fresne Disserat. de inferioris aevi Numismat. et in Glossar. ubi Allatius de utriusque Eccl. consens. l. 3. c. 8. num. 12. apud Orientales, Sacerdotum Monachorum camelaucia, quibus etiamnum utuntur, sic describit: Capitis tegmen est (camelaucium) ex lana nigricante, ut natura illam dedit, textum, rotundum, alttudine semipalmare, in formam conchae finiens, qua caput ingreditur, non undequaque rotundatur, sed ubi aures sunt, plagulae unguntur, quibus aurium incommodis medentur. Nomen habet, ut ipse existimo, quidquid alii dicant, quod ex pilis camelorum ut plurimum texatur. Vide quoque Isaacum Invectiv. 2. in Armenios, p. 414. ubi Episcopos illorum, cum sacra obeunt, eôdem integumentô caput operire docet. Solerio camelaucus, integumentum capitis est Pontisici usuarium, dictum ab ἐλαύνειν τὸ καῦμα, quod arceat calorem, Etymolog. Pileus autem est, docente Bedâ de Tabernac. l. 3. c. 8. in modum parvulae cassidis extensus supra summitatem capitis, cuiusmodi Constantinum Papam, Constantinopolim ingressum, gestâsse, scribit Anastasius in eo, Pontifex et eius Primates cum sellaribus Impertalibus, sellis et frenis inauratis, simul et mappulis, ingressi sunt civitatem: Apostolicus Pontifex cum camelaugo, ut solitus est Romae procedere. Ad quae verba Solerius, Non videtur, inquit, hoc capitis regmen aliud fuisse, quam pileolus purpureus, quô semper (Pontifex) operitur; cuiusmodi Camelauciis usos itidem Imperatores docemur, ex Constantino Porphyrogenito in Chorographia. Alterius materiae erant, quae eô nomine passim apud Italos donabantur capitis tegmina, Cedreno l. 1. sic memorata: Est et aliud genus sportae, quae pilei locô capiti
imponitr; Italis Camela dicta, unde et Camelaucia. Vide Anselm. Solerium de Pileo sect. 13. et quae retro dicta. Sed et aliquando supra faciem extendi, ita ut operta huiusinodi temine subduceretur prospectui aliorum, et in eum finem usurpari solitum esse, legimus in Vita Mariae, neptis Abrahae, quae est inter opera S. Ephremi. Idem Sect. 15. Plura in hanc rem, vide apud rosweydum Onomastic. voce Camelauchium. Nec omittendum, plerosque e Latinis Scriptoribus, pro Camelaucium, mutatis literis Calamancum, scribere, Isidorum in Gloss. Papiam, Aelfricum, Ugutionem, Anastasium Bibliothec. Bedam, Alios: quam scripturam genuinam esse, Salmas. ὁ πάνυ contendit. Vide supra Calamanci.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”